- PISISTRATUS
- I.PISISTRATUSHippocratis fil. Atheniensis tyrannus, clarus genere, eloquentiâ vero tantâ, ut eâ deliniti Athenienses, libertate, quâ nihil carius habebant, se sponte exuerent, illiusque facundiae sanctitatem Solonis, qui Numen suerat civitatis, posthaberent. Alii rem hôc modô narrant. Pisistratus in Salamina Insula occupanda re fortiter feliciterque gestâ, maiora agitare coepit. Mentitus igitur, sibi in sidias strui, corporis custodes sibi permitti petiit, quod factum: Horum ope Acropoli potitus est. Unde posteapulsus, per Phyam, Minervae habitu indutam eam recuperaust. Secundo pulsus, in exilio ann. 11. fuit; sed tertiâ vice restitutus, imperium porro quietum tenuit, per ann. 18. Obiit Olymp. 73. Urb. Cond. 128. Successerunt ei Hippias et Hipparchus filii. Artes liberales maxime fovit. Bibliothecam primus Athenis publicavit, quam Xerxes urbe potitus ad Persas transtulit. Eam deinde multis post annis Seleucus Nicanor restituendam curavit. A. Gell. l. 6. c. 17. et l. 17. c. 21. Plutarch. in Solone. Herodot. Clio. Thucyd. Euseb. Trogus. Floruit tempore Servii Tulli Roman. Regis. Videndus omnino Meursii Pisistratus. Nic. Lloyd.II.PISISTRATUSLarissaeus historicus, Suidas. Item Nestoris et Eurydices fil. Homer. Odyss. 3.III.PISISTRATUSOrchomeniorum Rex, cum nobilitatem odiô insectaretur, plebis studiosus erat, quare in Senatu eum necare decreverunt. Discerptum igitur intra sinus condunt, ac solum emundant. Piebeia dehinc multitudo, conceptâ suspicione, in curiam advolat. Regis autem filius aetate minor, nomine Telesimachus; conspirationis conscius, ex curia turbam extraxit. Patrem enim supra mortalem speciem ad Pisaeum montem magnâ velocitate deferri commentus est, eâque fraude plebem obduxit. Plut. Paral.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.